Hľadaný výraz: Mt 12,9-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; 10 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, ut accusarent eum. 11 Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ”. 13 Tunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. 14 Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.

1

mail   print   facebook   twitter